Transkription:
fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicien-
tes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habeba-
nt utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur
Deus vocari Deus eorum; paravit enim illis civitatem. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tempta-
retur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones; ad quem dictum est;
quia in Isaac vocabitur tibi semen; arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus; un-
de eum et in parabola accepit. Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. Fide Ia-
cob, moriens, singulis filiorum Ioseph benedixit; et adoravit fastigium virgae eius. Fide
Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israhel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Fide Mo-
ses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timue-
runt regis edictum. Fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
magis eligens adfligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divit-
ias aestimans thesauro Aegyptiorum, inproperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. Fide
reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis; invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Fide
celebravit pascha, et sanguinis effusionem; ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. Fide
transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram; quod experti Aegyptii, devorati sunt.
Fide muri Hiericho conruerunt, circuiti dierum septem. Fide Raab meretrix non periit cum
incredulis, excipiens exploratores cum pace. Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem
de Gedeon, Barac, Samson, Iepthae, David, et Samuhel, et prophetis; qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam,
adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, con-
valuerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, Castra verterunt exterorum; acceperunt
mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut melio-
rem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carce-
res; lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in
pellibus caprinis, egentes, angustiati, adflicti; quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus
errantes, et montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. Et hii omnes testimonio fidei probati, non acceperunt